Lectionary Calendar
Saturday, December 28th, 2024
the Saturday after Christmas
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 "Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. 3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. 4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, 5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, 7 quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: "Ubi est?". 8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. 9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

10 Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. 11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. 12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. 13 Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. 14 Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. 15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. 16 Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. 17 Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. 18 Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur. 19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. 20 Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit. 21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum.

23 Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. 24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. 25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. 26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. 27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. 28 Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. 29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile