Lectionary Calendar
Wednesday, April 2nd, 2025
the Fourth Week of Lent
There are 18 days til Easter!
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Isaiæ 47

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. 2 Haec dicit Dominus: "Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae 3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. 5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi?".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile