Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Isaiæ 41
1 Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. 2 Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae. 3 Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5 venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. 6 Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: "Venite ad Godoliam filium Ahicam". 7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo. 8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis"; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. 9 Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. 10 Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum, qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, ut transiret ad filios Ammon.
11 Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae, 12 et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. 13 Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. 14 Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; 15 Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. 16 Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17 Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum 18 a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione.