Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Isaiæ 30
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 "Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; 3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam". 4 Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: 5 "Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. 6 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? 7 Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. 8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, 9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. 12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; 13 non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. 16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. 17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem.
18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; 19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. 22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. 24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea.