Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Ecclesiasticus 66
1 Haec dicit Dominus: "Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae? 2 Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. 3 Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, 4 sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt".
5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: "Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram"; ipsi autem confundentur. 6 Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum. 8 Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. 9 "Numquid aperiam uterum et parere non faciam?", dicit Dominus. "Aut ego, qui parere facio, uterum claudam?", ait Deus tuus. 10 Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, 11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius. 12 Quia haec dicit Dominus: "Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. 13 Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini. 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis.
15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis; 16 quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. 17 Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. 18 Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. 19 Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus; 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini. 21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. 22 Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. 23 Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. 24 Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni".