Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 44

1 Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. 2 Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: "Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. 3 Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: 4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. 5 Iste dicet: "Domini ego sum", et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: "Domino", et inscribetur nomine Israel". 6 Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: "Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. 7 Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. 8 Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?".

9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. 10 Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? 11 Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. 12 Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. 13 Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. 14 Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. 15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. 16 Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: "Vah, calefactus sum, vidi focum". 17 Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: "Libera me, quia deus meus es tu". 18 Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. 19 Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: "Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?". 20 Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: "Nonne mendacium est in dextera mea?".

21 Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me. 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. 23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. 24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: "Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? 25 Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; 26 qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: "Habitaberis" et civitatibus Iudae: "Aedificabimini" et deserta eius suscitabo; 27 qui dico profundo: "Desolare, et flumina tua arefaciam"; 28 qui dico de Cyro: "Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit"; qui dico Ierusalem: "Aedificaberis", et templo: "Fundaberis"".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile