Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 26

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: "Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. 2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. 3 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. 4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna.

5 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. 7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. 8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. 9 Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. 10 Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. 11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos.

12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. 14 Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. 15 Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. 16 Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. 17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. 18 Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. 19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.

20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile