Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 8

1 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. 2 Me invocant: "Deus meus"; cognovimus te, Israel. 3 Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. 4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. 5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? 6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. 7 Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus. 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum. 11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum. 12 Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt. 13 Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. 14 Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile