Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 1

   |   

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.

2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: "Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino". 3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium. 4 Et dixit Dominus ad eum: "Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; 5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel". 6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: "Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus".

8 Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. 9 Et dixit: "Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.10 [2:1] Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis". 11 11 Then shall the children of Judah and the children of Israel be gathered together and appoint themselves one head, and they shall go up out of the land, for great shall be the day of Jezreel [for the spiritually reborn Israel, a divine offspring, the people whom the Lord has blessed.] Isa. 11:12, 13; Ezek. 37:15-28.">[fn]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile