Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

ad Titum 7

1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, 2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. 5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; 6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. 9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. 13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; 14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, 17 testimonium enim accipit: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech". 18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, 21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: "Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum", 22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. 23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; 24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; 25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. 26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; 27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. 28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile