Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
ad Titum 1
1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, 2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; 3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: "Filius meus es tu; ego hodie genui te" et rursum: "Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium"? 6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: "Et adorent eum omnes angeli Dei". 7 Et ad angelos quidem dicit: "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis"; 8 ad Filium autem: "Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. 9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis" 10 et: "Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, 12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient". 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: "Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum"? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?