Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Genesis 50

1 Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. 2 Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. 3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. 4 Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: "Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar". 6 Dixitque ei pharao: "Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es".

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, 8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica. 10 Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: "Planctus magnus est iste Aegyptiis"; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). 12 Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. 14 Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: "Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus", 16 mandaverunt ei dicentes: "Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, 17 ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc". Quibus auditis, flevit Ioseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: "Servi tui sumus". 19 Quibus ille respondit: "Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros". Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph. 24 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: "Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob". 25 Cumque adiurasset eos atque dixisset: "Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto", 26 mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile