Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Genesis 10

1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. 3 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim. 5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan. 7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan. 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: "Quasi Nemrod robustus venator coram Domino". 10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, 12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna. 13 At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim 14 et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum 16 et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum, 17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum 18 et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum. 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. 22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. 23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. 26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare 27 et Adoram et Uzal et Decla 28 et Ebal et Abimael, Saba 29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan; 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis. 32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile