Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
1 ad Corinthios 2
1 Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito; 2 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. 4 Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; 5 quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. 6 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, 7 sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis 8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes 9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. 12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. 13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione. 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: "Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?". 15 Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores, 16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. 17 Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! 18 Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. 19 Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; 20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. 21 Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.