Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Tobiæ 9
1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: "Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. 2 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima". 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. 4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum.
5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. 6 Et dixi: "Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum 7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. 8 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. 9 Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem. 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua, 11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: "Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum". 13 Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, 14 numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et salus? 15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc".