Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Lamentationes 40

1 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum. 3 Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. 4 Et locutus est ad me idem vir: "Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel".

5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. 6 Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem 7 et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. 8 Et mensus est vestibulum portae 9 octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus. 10 Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte. 11 Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum, 12 et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde. 13 Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, 15 et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos. 16 Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum. 17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; 18 et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius. 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo. 20 Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; 21 et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. 22 Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus. 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. 24 Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. 25 Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius.

27 Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos. 28 Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores; 29 cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam. 32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores; 33 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. 34 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius. 35 Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores 36 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 37 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius. 38 Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum.

39 Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. 40 Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. 41 Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt. 42 [40:42a] Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius, [40:43a] et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; 43 [40:42b] super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, [40:43b] super mensas autem carnes oblationis. 44 Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. 45 Et dixit ad me: "Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46 Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei". 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. 48 Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde; 49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile