Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Lamentationes 3

1 Et dixit ad me: "Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel". 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo 3 et dixit ad me: "Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi". Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 4 Et dixit ad me: "Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7 Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9 ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est". 10 Et dixit ad me: "Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. 11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant". 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae. 14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15 Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.

16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: 17 "Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 19 Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. 21 Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti".

22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: "Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum". 23 Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. 24 Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: "Ingredere et includere in medio domus tuae. 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile