Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Lamentationes 19
1 Et tu, assume planctum super principes Israel 2 et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos. 3 Et educavit unum de leunculis suis; leo factus est et didicit capere praedam, homines devoravit. 4 Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti. 5 Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum. 6 Qui incedebat inter leones, factus est leo et didicit praedam capere, homines devoravit; 7 et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius. 8 Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est. 9 Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel.
10 Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis; 11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum. 12 Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam. 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. 14 Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni". Planctus est, et erit in planctum.