Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Exodus 22
1 [21:37] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove. 2 [21:1] Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 [21:2] Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto. 4 [21:3] Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet. 5 [21:4] Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. 6 [21:5] Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit.
7 [21:6] Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. 8 [21:7] Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. 9 [21:8] In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: "Hoc est!", ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. 10 [21:9] Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, 11 [21:10] iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. 12 [21:11] Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; 13 [21:12] si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet. 14 [21:13] Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. 15 [21:14] Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui.
16 [21:15] Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. 17 [21:16] Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum. 18 [21:17] Maleficam non patieris vivere. 19 [21:18] Qui coierit cum iumento, morte moriatur. 20 [21:19] Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. 21 [21:20] Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. 22 [21:21] Viduae et pupillo non nocebitis. 23 [21:22] Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; 24 [21:23] et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli.
25 [21:24] Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. 26 [21:25] Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; 27 [21:26] ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. 28 [21:27] Deo non detrahes et principi populi tui non maledices. 29 [21:28] Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. 30 [21:29] De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi. 31 [21:30] Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus.