Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Exodus 12

1 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: 2 "Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis 6 et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. 7 Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. 9 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! 12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. 14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. 16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. 20 Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma".

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: "Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. 24 Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; 26 et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?", 27 dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"". Incurvatusque populus adoravit; 28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. 30 Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. 31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: "Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. 32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi". 33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: "Omnes moriemur". 34 Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos. 35 Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.

37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare. 40 Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. 42 Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: "Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; 44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; 45 advena et mercennarius non edent ex eo. 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. 47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos". 50 Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; 51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile