Lectionary Calendar
Wednesday, April 2nd, 2025
the Fourth Week of Lent
There are 18 days til Easter!
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Job 7

1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2 Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: "Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis". 3 Ad quem illa respondit: "Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. 4 Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem". 5 Respondensque rex Asuerus ait: "Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere?". 6 Dixit Esther: "Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.

7 Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum. 8 Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: "Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: "En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos". Cui dixit rex: "Appendite eum in eo". 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile