Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Job 3
1 Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. 2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum. 3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: "Cur non observas mandatum regis?". 4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum. 5 Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde 6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
7 Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 8 Dixitque Aman regi Asuero: "Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. 9 Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae". 10 Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum. 11 Dixitque ad eum: "Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet". 12 Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo. 13 Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. [3:13a] Epistulae autem hoc exemplar fuit: "Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: [3:13b] Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. [3:13c] Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, [3:13d] indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. [3:13e] Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, [3:13f] iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; [3:13g] ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete". 14 Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem. 15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. [3:15a] Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. [3:15b] Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. [3:15c] Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: [3:15d] "Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. [3:15e] Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. [3:15f] Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. [3:15g] Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. [3:15h]] Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. [3:15i] Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri".