Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Job 10
1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. [10:3a] Dixitque Mardochaeus ad omnes: "A Deo facta sunt ista!". [10:3b] Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. [10:3c] "Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; [10:3d] duo autem dracones, ego sum et Aman; [10:3e] gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; [10:3f] gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. [10:3g] Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. [10:3h] Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. [10:3i] Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. [10:3k] Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel".