Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Deuteronomium 29

1 [28:69] Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. 2 [29:1] Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: "Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, 3 [29:2] tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; 4 [29:3] et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem. 5 [29:4] Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, 6 [29:5] panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 7 [29:6] Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. 8 [29:7] Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. 9 [29:8] Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis.

10 [29:9] Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, 11 [29:10] liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, 12 [29:11] ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, 13 [29:12] ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 14 [29:13] Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, 15 [29:14] sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. 16 [29:15] Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 17 [29:16] vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. 18 [29:17] Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; 19 [29:18] cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: "Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei", et absumat terram irriguam et sitientem. 20 [29:19] Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo 21 [29:20] et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. 22 [29:21] Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, 23 [29:22] sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 24 [29:23] Et dicent omnes gentes: "Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?". 25 [29:24] Et respondebunt: "Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, 26 [29:25] et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; 27 [29:26] idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, 28 [29:27] et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur". 29 [29:28] Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile