Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Deuteronomium 14
1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. 3 Ne comedatis quidquid abominabile est. 4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. 6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. 9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite; 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis. 11 Omnes aves mundas comedite; 12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum, 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis, 15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum, 16 bubonem ac cycnum et ibin 17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem, 18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur. 20 Omne volatile, quod mundum est, comedite. 21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos; 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, 25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, 26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas; 29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.