Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Joel 6

1 Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! 2 Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? 3 Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae. 4 Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti; 5 canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; 6 bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

8 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: "Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius". 9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; 10 et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: "Numquid adhuc est penes te?". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini. 11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. 12 Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? 13 Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: "Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim?". 14 "Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile