the Week of Proper 28 / Ordinary 33
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Joel 3
1 Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: 2 "Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. 3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint? 4 Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? 5 Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? 6 Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? 7 Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. 8 Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
9 Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: "Congregamini super montes Samariae"; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. 10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis". 11 Propterea haec dicit Dominus Deus: "Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae". 12 Haec dicit Dominus: "Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato. 13 Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum: 14 In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; 15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae", dicit Dominus.