Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Lucam 13

1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: "Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos". 3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.

4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; 8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum 10 dixit: "O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? 11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus". Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. 13 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.

14 Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. 15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: "Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!". 16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: "Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. 17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; 18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, 20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: "Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas". 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: "Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere". 26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; 28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; 29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; 31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: "Filius meus es tu; ego hodie genui te". 34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: "Dabo vobis sancta David fidelia". 35 Ideoque et in alio dicit: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem". 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: 41 "Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!"".

42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. 45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: "Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim praecepit nobis Dominus: "Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae"". 48 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; 49 ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 51 At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile