Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
ad Colossenses 3
1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, 2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo. 4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos 8 neque grats panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; 9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; 12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. 17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.