Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

4 Regum 8

1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. 2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. 3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. 4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. 5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; 6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. 7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; 8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.

9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: 12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba. 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. 14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.

15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. 16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, 17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. 18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile