Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
4 Regum 18
1 Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones. 2 Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: "Egrediar et ego vobiscum". 3 Et respondit populus: "Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio". 4 Ad quos rex ait: "Quod vobis rectum videtur, hoc faciam". Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. 5 Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: "Leniter mihi agite cum puero Absalom". Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. 7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. 8 Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
9 Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. 10 Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: "Vidi Absalom pendere de quercu". 11 Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: "Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum". 12 Qui dixit ad Ioab: "Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: "Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!". 13 Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso". 14 Et ait Ioab: "Non ita praestolabor coram te". Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; 15 et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum. 16 Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. 17 Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. 18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: "Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei". Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
19 Achimaas autem filius Sadoc ait: "Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius". 20 Ad quem Ioab dixit: "Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus". 21 Et ait Ioab Aethiopi: "Vade et nuntia regi, quae vidisti". Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. 22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: "Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem!". Dixitque Ioab: "Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio". 23 Qui respondit: "Quidquid evenerit, curram". Et ait ei: "Curre!". Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. 24 David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum 25 et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: "Si solus est, bonus est nuntius in ore eius". Properante autem illo et accedente propius, 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: "Apparet mihi homo currens solus". Dixitque rex: "Et iste bonus est nuntius". 27 Speculator autem: "Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc". Et ait rex: "Vir bonus est et nuntium portans bonum venit". 28 Clamans autem Achimaas dixit ad regem: "Pax!". Et adorans regem pronus in terram ait: "Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!". 29 Et ait rex: "Estne pax puero Absalom?". Dixitque Achimaas: "Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit". 30 Ad quem rex: "Recede, ait, et sta illic". Cumque ille recessisset et staret, 31 apparuit Aethiops et veniens ait: "Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te". 32 Dixit autem rex ad Aethiopem: "Estne pax puero Absalom?". Cui respondens Aethiops: "Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!". 33 [19:1] Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: "Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!".