Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

4 Regum 1

1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. 3 Dixitque ad eum David: "Unde venis?". Qui ait ad eum: "De castris Israel fugi". 4 Et dixit ad eum David: "Quid enim factum est? Indica mihi". Qui ait: "Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt". 5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: "Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius?". 6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: "Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8 dixit mihi: "Quisnam es tu?". Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi: "Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est". 10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc".

11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; 12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. 13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: "Unde es?". Qui respondit: "Filius hominis advenae Amalecitae ego sum". 14 Et ait ad eum David: "Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?". 15 Vocansque David unum de pueris ait: "Accedens irrue in eum". Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: "Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: "Ego interfeci christum Domini"".

17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; 18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: 19 "Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! 20 Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. 21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. 24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. 26 Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. 27 Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica!".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile