Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
2 Paralipomenon 16
1 Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. 2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, 3 sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; 4 immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc. 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: "Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me". 8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit.
10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque 13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare. 14 Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: "Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum". 16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz.
17 Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. 18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. 19 Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 20 Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.