Lectionary Calendar
Monday, September 1st, 2025
the Week of Proper 17 / Ordinary 22
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Nehemiæ 27

1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. 3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. 4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. 6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. 8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile