Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
1 ad Thessalonicenses 4
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. 4 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; 7 profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem; 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. 9 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: 10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11 Praecipe haec et doce. 12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. 14 Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. 15 Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16 Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.