the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
3 Regum 3
1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. 2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. 3 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: "Ecce ego". 5 Et cucurrit ad Heli et dixit: "Ecce ego; vocasti enim me". Qui dixit: "Non vocavi. Revertere; dormi!". Et abiit et dormivit. 6 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: "Ecce ego, quia vocasti me". Qui respondit: "Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!". 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli 9 et ait: "Ecce ego, quia vocasti me". Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: "Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: "Loquere, Domine, quia audit servus tuus"". Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: "Samuel, Samuel". Et ait Samuel: "Loquere, quia audit servus tuus".
11 Et dixit Dominus ad Samuel: "Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. 12 In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo. 13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. 14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum". 15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: "Samuel, fili mi". Qui respondens ait: "Praesto sum". 17 Et interrogavit eum: "Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi". 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: "Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat".
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. 20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. 21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.