Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
1 Paralipomenon 2
1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit que Salomoni filio suo dicens: 2 "Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir 3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris; 4 ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: "Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel". 5 Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. 6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. 7 Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio. 9 Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum". 10 Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. 11 Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. 13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis, quae dixit ei: "Pacificusne ingressus tuus?". Qui respondit: "Pacificus". 14 Addiditque: "Sermo mihi est ad te". Cui ait: "Loquere". Et ille: 15 "Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. 16 Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam". Quae dixit ad eum: "Loquere". 17 Et ille ait: "Precor, ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quidquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem". 18 Et ait Bethsabee: "Bene, ego loquar pro te regi". 19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. 20 Dixitque ei: "Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam". Dixit ei rex: "Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam". 21 Quae ait: "Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor". 22 Responditque rex Salomon et dixit matri suae: "Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae". 23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: "Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. 24 Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur Adonias". 25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: "Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus". 27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. 28 Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. 29 Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: "Vade, interfice eum!". 30 Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: "Haec dicit rex: Egredere!". Qui ait: "Non egrediar, sed hic moriar". Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: "Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi". 31 Dixitque ei rex: "Fac, sicut locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei. 32 Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. 33 Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino". 34 Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto.
35 Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. 36 Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: "Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; 37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum". 38 Dixitque Semei regi: "Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus". Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. 39 Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. 40 Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset. 42 Et mittens vocavit eum dixitque illi: "Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi "Bonus sermo; audivi". 43 Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi?". 44 Dixitque rex ad Semei: "Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. 45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum". 46 Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis.