Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Actus 4
1 Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. 2 Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. 3 Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; 4 nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! 5 Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. 6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: "Ne supra quae scripta sunt", ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
7 Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 8 Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. 9 Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. 11 Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, 13 blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; 15 nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. 16 Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. 18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; 19 veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; 20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. 21 Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?