Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Actus 16

1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; 4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.

5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; 6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. 7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; 9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.

10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; 11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. 12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; 14 omnia vestra in caritate fiant. 15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; 16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; 18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.

19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. 20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. 21 Salutatio mea manu Pauli. 22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! 23 Gratia Domini Iesu vobiscum. 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile