Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Actus 13

1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; 10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli. 12 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. 13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile