Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Actus 11
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. 4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. 7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; 9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; 12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. 13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; 15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. 19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; 21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem"; 25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: "Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem". 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. 27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; 29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; 32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur 33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.