Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
1 Esdræ 22
1 Dixitque David: "Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel". 2 Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. 4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5 Et dixit David: "Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria". Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel; 7 dixitque David ad Salomonem: "Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, 8 sed factus est ad me sermo Domini dicens: "Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. 9 Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. 10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum". 11 Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. 12 Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; 13 tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas. 14 Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. 15 Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 16 in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum".
17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: " 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. 19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini".