the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Sapientiæ 7
1 [
Juncturæ femorum tuorum sicut monilia
quæ fabricata sunt manu artificis.
numquam indigens poculis.
Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
gemelli capreæ.
4 Collum tuum sicut turris eburnea;
oculi tui sicut piscinæ in Hesebon
quæ sunt in porta filiæ multitudinis.
Nasus tuus sicut turris Libani,
quæ respicit contra Damascum.
5 Caput tuum ut Carmelus;
et comæ capitis tui sicut purpura regis
vincta canalibus.
6
carissima, in deliciis!
et ubera tua botris.
8 Dixi: Ascendam in palmam,
et apprehendam fructus ejus;
et erunt ubera tua sicut botri vineæ,
et odor oris tui sicut malorum.
9 Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum,
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
10
et ad me conversio ejus.
commoremur in villis.
12 Mane surgamus ad vineas:
videamus si floruit vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica;
ibi dabo tibi ubera mea.
13 Mandragoræ dederunt odorem
in portis nostris omnia poma:
nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]