the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Sapientiæ 5
1 [Veniat dilectus meus in hortum suum,
et comedat fructum pomorum suorum.
messui myrrham meam cum aromatibus meis;
comedi favum cum melle meo;
bibi vinum meum cum lacte meo;
comedite, amici, et bibite,
et inebriamini, carissimi.
2
Vox dilecti mei pulsantis:
columba mea, immaculata mea,
quia caput meum plenum est rore,
et cincinni mei guttis noctium.
lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?
et venter meus intremuit ad tactum ejus.
5 Surrexi ut aperirem dilecto meo;
manus meæ stillaverunt myrrham,
et digiti mei pleni myrrha probatissima.
6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,
at ille declinaverat, atque transierat.
Anima mea liquefacta est, ut locutus est;
quæsivi, et non inveni illum;
vocavi, et non respondit mihi.
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem;
percusserunt me, et vulneraverunt me.
Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem,
si inveneritis dilectum meum,
ut nuntietis ei quia amore langueo.
9
qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
electus ex millibus.
comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,
quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.
13 Genæ illius sicut areolæ aromatum,
consitæ a pigmentariis.
Labia ejus lilia,
distillantia myrrham primam.
14 Manus illius tornatiles, aureæ,
plenæ hyacinthis.
Venter ejus eburneus,
distinctus sapphiris.
15 Crura illius columnæ marmoreæ
quæ fundatæ sunt super bases aureas.
Species ejus ut Libani,
electus ut cedri.
16 Guttur illius suavissimum,
et totus desiderabilis.
Talis est dilectus meus,
et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.
17
quo declinavit dilectus tuus?
et quæremus eum tecum.]