the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to learn more!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Proverbia 95
1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum;
cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus;
in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis:
terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia;
Dominus autem cælos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriæ gentium,
afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
judicabit populos in æquitate.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra;
commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terræ in æquitate,
et populos in veritate sua.]