the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Proverbia 62
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te;
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam:
introibunt in inferiora terræ;
11 tradentur in manus gladii:
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo;
laudabuntur omnes qui jurant in eo:
quia obstructum est os loquentium iniqua.]