the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Proverbia 21
1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.2 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5 In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo;
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum:
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meæ.
11 In te projectus sum ex utero;
de ventre matris meæ Deus meus es tu:
12 ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi;
tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea:
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis:
et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me;
ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis;
in medio ecclesiæ laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum;
universum semen Jacob, glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me:
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum:
vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ;
et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29 quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ;
in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31 Et anima mea illi vivet;
et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura;
et annuntiabunt cæli justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]