Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

2 ad Timotheum 1

1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile