the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
1 Machabæorum 2
1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:6 [Et tu Bethlehem terra Juda,
nequaquam minima es
in principibus Juda:
ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:18 [Vox in Rama audita est
ploratus, et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt.]
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.