Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Leviticus 13

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,8 et immunditiæ condemnabitur.
9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ;23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.31 Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:33 radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:50 qui consideratam recludet septem diebus:51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:52 et idcirco comburetur flammis.53 Quod si eam viderit non crevisse,54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile